Evangelium Secundum Joannem*

Caput 7: Versus 25

Dicebant ergo.Quia etsi occultus ad festum ascendit, palam loquitur, et apparet potestas quae putabatur timiditas. Mirantur aliqui, quia potentia non tenetur cujus mors tantopere quaerebatur, et nondum plene intelligentes ejus esse potentiam, putant esse scientiam principum, quia cognoverunt eum esse Christum, unde sibi ipsis objiciunt non esse hunc Christum, cum nemo sciat unde sit Christus, quia etsi per prophetas dicitur locus nativitatis et hujusmodi, tamen aeterna nativitas ejus ex Patre nascitur, unde Propheta:Generationem ejus quis enarrabitIsa. 53.Unde Christus ad utrumque respondet, et de infirmitate, et de majestate.
(* Traductions européennes)